라틴어 문장 검색

nam et magis miratur et minus timet iudex, quae non putat adversus se praeparata.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 142:1)
illud non ferendum, quod quidam, reiecta in humerum toga, dextra sinum usque ad lumbos reduxerunt, sinistra gestum facientes spatiantur et fabulantur, cum laevam restringere prolata longius dextra sit odiosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 278:1)
quo magis miror Plinii Secundi docti in hoc utique libro paene etiam nimium curiosi persuasionem, qui solitum id facere Ciceronem velandorum gratia tradit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 290:3)
quo magis miror hanc quoque succurrisse Plinio curam, ut ita sudario frontem siccari iuberet, ne comae turbarentur, quas componi post paulum, sicuti dignum erat, graviter et severe vetuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 295:1)
quod eadem verba mutata pronuntiatione indicant, adfirmant, exprobrant, negant, mirantur, indignantur, interrogant, irrident, elevant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 323:2)
quod si quis a me proponi mirabitur, (quanquam non est haec mea proprie sententia, sed eorum, quos sapientiae magistros aetas vetus credidit) sic iudicet, pleraque esse, quae non tam factis quam causis eorum vel honesta fiant vel turpia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 42:2)
hanc vim et celeritatem in Pericle miratur Eupolis, hanc fulminibus Aristophanes comparat, haec est vere dicendi facultas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 231:3)
falluntur enim plurimum, qui vitiosum et corruptum dicendi genus, quod aut verborum licentia exultat aut puerilibus sententiolis lascivit aut immodico tumore turgescit aut inanibus locis bacchatur casuris, si leviter excutiantur, flosculis nitet praecipitia pro sublimibus habet aut specie libertatis insanit, magis populare atque . quod quidem placere multis nec infitior nec miror.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 239:1)
Ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare, potare, signa, tabulas pictas, vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 11장9)
Itaque primum commotus insolita re mirari eius consilium et quasi per amicitiam monere, ne tam praua inciperet neu super fortunam animum gereret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 64장3)
Qui domum intraverit, nos potius miretur quam supellectilem nostram.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 6:6)
spem metus sequitur Nec miror ista sic ire;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 5 7:8)
Mittam itaque ipsos tibi libros et ne multum operae inpendas, dum passim profutura sectaris, inponam notas, ut ad ipsa protinus, quae probo et miror, accedas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 6 5:1)
Miramur animalia quaedam, quae per medios ignes sine noxa corporum transeant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:7)
Non est quod mireris animum meum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 16 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION