라틴어 문장 검색

Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma sumentis fugant funduntque.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장3)
sin Numidae propius accessissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxima vi caedere, fundere atque fugare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장7)
Simul ea tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam nouos extollebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장12)
Postquam utrimque legiones, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros aliquantum attriueret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장7)
Itaque et Gaetulos et Iugurtham ex sociis nostris praedas agentis saepe aggressus in itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido Cirta armis exuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 88장4)
Quod ubi accidit, eo acrius Romani instare, fundere ac plerosque tantummodo sauciare, dein super occisorum corpora uadere, auidi gloriae certantes murum petere, neque quemquam omnium praeda morari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 94장13)
Seminis modo spargenda sunt, quod quamvis sit exiguum, cum occupavit idoneum locum, vires suas explicat et ex minimo in maximos auctus diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 38 2:1)
Itaque fortes quidam et paratissimi fundere suum sanguinem alienum videre non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 5:1)
Numquam enim facta esset, nisi fuisset id, ex quo funderetur ducereturve.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 5:3)
Unde lux tanta fundatur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:8)
Utraque ergo res sine causa animum et diffundit et mordet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 32:1)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
Itaque in aequo est longa et brevis, diffusa et angustior, in multa loca multasque partes distributa et in unum coacta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 22:4)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Nunc vobiscum loquor, quorum aeque spatiose luxuria quam illorum avaritia diffunditur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION