라틴어 문장 검색

Inhumanitas est ista, non virtus, funera suorum isdem oculis, quibus ipsos, videre nec commoveri ad primam familiarium divulsionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 15:4)
Cum primus nos nuntius acerbi funeris perculit, cum tenemus corpus e complexu nostro in ignem transiturum, lacrimas naturalis necessitas exprimit et spiritus ictu doloris inpulsus quemadmodum totum corpus quatit, ita oculos, quibus adiacentem umorem perpremit et expellit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 18:4)
Vidi ego in funere suorum verendos, in quorum ore amor eminebat remota omni lugentium scaena, nihil erat nisi quod veris dabatur adfectibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 21:1)
Quam multis cum maxime funus locatur, quam multis vitalia emuntur, quam multi post luctum tuum lugent!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 22:3)
Quantulum enim a funere absunt et quidem acerbo, qui ad faces et vivunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 10:2)
nunc iam stabilis fixa terras radice tenet, respuit auras religatque rates assueta sequi, tu Tantalidos funera matris victrix numeras:
(세네카, 아가멤논 7:15)
clades scire qui refugit suas gravat timorem;
(세네카, 아가멤논 9:5)
cladibus nostris daret vel Troia lacrimas, odia si durant tua placetque mitti Doricum exitio genus, quid hos simul perire nobiscum iuvat, quibus perimas?
(세네카, 아가멤논 10:48)
Ecce alia clades, fulmine irati Iovis armata Pallas quicquid haut hasta minax, haut aegide, haut furore Gorgoneo potest, at igne patrio temptat, et caelo novae spirant procellae, solus invictus malis luctatur Aiax.
(세네카, 아가멤논 10:53)
Cohibete lacrimas omne quas tempus petet, Troades, et ipsae vestra lamentabili lugete gemitu funera:
(세네카, 아가멤논 12:1)
aerumnae meae socium recusant, cladibus questus meis removete, nostris ipsa sufficiam malis.
(세네카, 아가멤논 12:2)
fert laeva semustas faces turgentque pallentes genae et vestis atri funeris exesa cingit ilia, strepuntque nocturni metus et ossa vasti corporis corrupta longinquo situ palude limosa iacent.
(세네카, 아가멤논 13:33)
et ecce, defessus senex ad ora ludentes aquas non captat oblitus sitim, maestus futuro funere:
(세네카, 아가멤논 13:34)
Non vacat deflere publicas clades intuenti domestica mala.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 8:12)
Dum descendunt per viam sacram, interrogat Mercurius, quid sibi velit ille concursus hominum, num Claudii funus esset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION