라틴어 문장 검색

Idem in hoc alio animi furore faciendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 17:5)
Nihil quo avaritiam nostram inritaret, posuit in aperto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:3)
Agebat infelicem Alexandrum furor aliena vastandi et ad ignota mittebat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 62:1)
Nec est mirum tunc illam minus negotii habuisse firmis adhuc solidisque corporibus et facili cibo nec per artem voluptatemque corrupto, qui postquam coepit non ad tollendam, sed ad inritandam famem quaeri et inventae sunt mille conditurae, quibus aviditas excitaretur, quae desiderantibus ali menta erant, onera sunt plenis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 15:3)
Adversus tam potentem explicitumque late furorem operosior philosophia facta est et tantum sibi virium sumpsit, quantum iis, adversus quae parabatur, accesserat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 32:1)
Mullum ingentis formae - quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:1)
Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:3)
" Quis ergo furor est certissimo excidere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 5:4)
Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 9:6)
Spem inproborum vitabis, si nihil habueris, quod cupiditatem alienam et inprobam inritet, si nihil insigne possederis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 3:1)
Quid hoc est, inquam, aliud nisi inritare cupiditates hominum per se incitatas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 15:1)
Omne rationale animal nihil agit, nisi primum specie alicuius rei inritatum est, deinde impetum cepit, deinde adsensio confirmavit hunc impetum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 18:1)
Si furit aut, quod furori simile est, irascitur, turbatum esse corporis motum nec ire, sed ferri ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 3:7)
inritant illos et in se advertunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 21:2)
Numquid enim, mi Lucili, in hoc furor est, quod nemo nostrum mortalem se cogitat, quod nemo imbecillum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 26:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION