라틴어 문장 검색

procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 366:1)
hoc nefas cum inter tot, ut fit, clades in prodigium versum esset, decemviri libros adire iussi sunt, et Q. Fabius Pictor Delphos ad oraculum missus est sciscitatum quibus precibus suppliciisque deos possent placare et quaenam futura finis tantis cladibus foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 678:1)
postero die, cum circumsessi ab exercitu victore aqua arceremur nec ulla iam per confertos hostes erumpendi spes esset, nec esse nefas duceremus quinquaginta milibus hominum ex acie nostra trucidatis aliquem ex Cannensi pugna Romanum militem restare, tunc demum pacti sumus pretium quo redempti dimitteremur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 702:1)
his infandis pastos epulis, quos contingere etiam nefas sit, videre atque habere dominos et ex Africa et a Carthagine iura petere et Italiam Numidarum ac Maurorum pati provinciam esse, cui non, genito modo in Italia, detestabile sit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 60:1)
redirent itaque propere in colonias et tamquam integra re, locuti magis quam ausi tantum nefas, cum suis consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 144:1)
ob hoc, tamquam summum nefas commisissent, ab Atheniensibus occisi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXI Periocha3)
tum vero ii, quos paverat per aliquot annos publicus peculatus, velut bonis ereptis, non furtorum manubiis extortis infensi et irati Romanos in Hannibalem, et ipsos causam odii quaerentes, instigabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 561:1)
nihil nefas ducere, hanc summam inter eos religionem esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 137:2)
quod, ut furto fefellerant, ita propalam tenentibus superiora cacumina hostibus non poterant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 78:1)
[edepol fecisti furtum in aetatem malum cum istaec flagitia me celavisti et patrem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 290)
At ego hunc grandis grandem natu ob furtum ad carnificem dabo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 434)
Furtum, scortum, prandium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 2120)
id duplicabit omne furtum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 158)
Homo furti sese adstringet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 482)
et praedicabo quo modo [vos] furta faciatis multa quoque modo huius filias apud vos habeatis servas, quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 5, scene 4174)

SEARCH

MENU NAVIGATION