라틴어 문장 검색

plura de officio docentium locutus discipulos id unum interim moneo, ut praeceptores suos non minus quam ipsa studia ament, et parentes esse non quidem corporum sed mentium credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 145:1)
sic quoque aliqua nos incommoda ex iis, quas finxerimus, materiis consequentur, in eo praecipue, quod multa in iis relinquuntur incerta, quae sumimus ut videtur, aetates, facultates, liberi, parentes, urbium ipsarum vires, iura, mores, alia his similia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 162:1)
et hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, nullo magis hominem separavit a ceteris, quae quidem mortalia essent, animalibus, quam dicendi facultate.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 260:1)
parentium liberi heredes sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 179:2)
ante hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum duplex tractatus est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 198:3)
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)
nam pro parente est conditor, et multum auctoritatis adfert vetustas, ut iis, qui terra dicuntur orti;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 214:2)
enimvero praecipue declamatoribus considerandum est, quid cuique personae conveniat, qui paucissimas controversias ita dicunt ut advocati, plerumque filii, parentes, divites, senes, asperi, lenes, avari, denique superstitiosi, timidi, derisores fiunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:3)
multum agit sexus, aetas, condicio, ut in , senibus, pupillis, liberos, parentes, coniuges adlegantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 22:4)
deinde subiiciat stimulatos ab iis, quorum indulgentiores parentes erant, semper tamen habuisse eum animum, qui sit eventu deprehensus, ut occidere patrem non possent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 163:1)
deinde ea, in quae communi opinione consensum est, deos esse, praestandam pietatem parentibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 106:3)
unum firmissimum, quia fere accidit, ut liberos a parentibus amari;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 110:2)
ea porro sunt, genus, nam similes parentibus ac maioribus suis plerumque creduntur, et nonnunquam ad honeste turpiterque vivendum inde causae fluunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 118:1)
qui parentes non aluerit, vinciatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 191:2)
quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION