라틴어 문장 검색

quaestio, an, quisquis consumpserit, prohibendus sit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 317:4)
vel, ut in causa militis Arrunti, qui Lusium tribunum vim sibi inferentem interfecit, quaestio, an iure fecerit, ratio, quod is vim afferebat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 318:1)
alterius etiam status quaestionem, alterius iudicationem putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 319:1)
quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo occiderit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 319:2)
ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti, non sit propria quaestionis, et de ea iudicati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:2)
nam et illa quaestio, an omnes, qui paterna bona consumpserint, contione sint prohibendi, habeat oportet suam iudicationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 320:4)
at in Partitionibus oratoriis firmamentum, quod opponitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusatore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione disceptatio sit iudicationum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 323:1)
neque est fere quisquam modo non stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin sciat, et quid litem faciat, (quod ab illis causa vel continens dicitur) et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudicari oporteat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 328:1)
nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem, continens, iudicationem inveniamus (nam id quidem facile est), quam ut intueamur semper, aut certe si digressi fuerimus respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 330:1)
uno modo summa quaestio item ut status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio propositio cum adfirmatione;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:3)
Quo in loco Verginius fallitur, qui Theodoro placere tradit, ut ex singulis quaestionibus singuli sensus in prooemium conferantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 32:3)
nam ille non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem praeparandum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:1)
in quo vitii nihil erat, nisi in universum id praeciperet, quod nec omnis quaestio patitur nec omnis causa desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:2)
nam protinus a petitore primo loco, dum ignota iudici lis est, quomodo ex quaestionibus ducemus sententias?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 33:3)
si, ut frequenter accidit, paulo est durior causa, non benevolentia iudicis petenda ex aliis partibus erit, sed non ante conciliato eius animo nuda quaestionum committetur asperitas?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 34:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION