라틴어 문장 검색

ob hoc autem creditur Graecis Antenor patriam prodidisse, quia sicut superius dictum est, et auctor reddendae Helenae fuit et legatos qui propter Helenam venerant suscepit hospitio, et Ulixen in mendici habitu agnitum non prodidit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 24214)
annorum cum ad Italiam pervenisset et, sicut historia habet, cognito quod Veneris filius, Troia profugus fatis iuvantibus ad Italiam venisset, ab Latino susceptus esset, filiam eius Lavinam duxit uxorem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2593)
hos Faustus repperit pastor, cuius uxor erat nuper meretrix Acca Larentia, quae susceptos aluit pueros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 27314)
sane Lyncus rex Scythiae fuit, qui missum a Cerere Triptolemum, ut hominibus frumenta monstraret, susceptum hospitio, ut in se gloria tanta migraret, interimere cogitavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3234)
item in secundo quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios, hoc est, qualibet ratione contra nos bella susceperis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3873)
cum subito adsurgens fluctu nimbosus orion Oenopion rex cum liberos non haberet, a Iove Neptuno Mercurioque, vel ut quidam tradunt, non Neptuno, sed Marte, quos hospitio susceperat, hortantibus, ut ab his aliquid postularet, petiit, ut sibi concederent liberos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5352)
et vide iam omen infelicitatis futurae, cum adulterae suscipit munera.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6503)
quam cum ille parans cum sodalibus convivium suscepisset, pro ipso rei eventu templum constituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 72031)
unde et dicitur ab Atlante caelum sustinuisse susceptum propter caeli scientiam traditam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7413)
primusque thymoetes ut Euphorion dicit, Priamus ex Arisba filium vatem suscepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 321)
Achillem autem Homerum secutus Phthiatem non dicit, quem perhibent peregrinantem apud Phthiam, quod nullius esset humanitate susceptus, tali silentio inhospitalem damnasse civitatem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1976)
vulneraque illa gerens quae circum plurima muros a. p. 'gerens' velut insignia praeferens et ostentans, quae a diversis pugnans pro patria susceperat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2781)
inde praetervectus maritima Graeciae apud Epirum susceptus est Heleni hospitio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline pr8)
postea cum Iuno gravidam Pythone inmisso Latonam persequeretur, terris omnibus expulsa Latona, tandem aliquando adplicante se litoribus sorore suscepta est, et illic Dianam primo, post Apollinem peperit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 739)
quae cum ei diu cibos abriperent somnosque inquietarent, hic Iasonem, cum Argonautis propter vellus aureum Colchos petentem, suscepit hospitio:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2099)

SEARCH

MENU NAVIGATION