라틴어 문장 검색

eodem anno in Hispania praetores C. Calpurnius et L. Quinctius, cum primo vere ex hibernis copias eductas in Baeturia iunxissent, in Carpetaniam, ubi hostium castra erant, progressi sunt, communi animo consilioque parati rem gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 340:1)
quieta deinde hiberna et citerior provincia habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 506:3)
Fulvius hoc oppido capto, Manlius exercitu tantum in unum coacto qui dissipatus fuerat, nulla alia memorabili gesta re, exercitus in hiberna deduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 205:1)
paucae civitates, ut quidem ego audio, quas vicina maxime hiberna premebant, in ius dicionemque venerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 420:2)
eodem anno in Hispania Fulvius Flaccus proconsul, quia successor in provinciam tardius veniebat, educto exercitu ex hibernis ulteriorem Celtiberiae agrum, unde ad deditionem non venerant, institit vastare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 459:1)
portum et pilas pontis in Tiberi, quibus pilis fornices post aliquot annos P. Scipio Africanus et L. Mummius censores locaverunt imponendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 597:2)
consules Aquileiam in hiberna legiones reduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 56:2)
victorem exercitum in hiberna sociarum urbium reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 138:2)
censores vias sternendas silice in urbe, glarea extra urbem substruendas marginandasque primi omnium locaverunt, pontesque multis locis faciendos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 321:1)
cum Pellam venisset, exercitu in hiberna dimisso ipse cum Cotye Thessalonicam est profectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 744:1)
ad horum preces, quia hibernis aptior regio quam Magnesia erat, in Boeotiam duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 752:4)
sociorum nominis Latini exercitu mature in hiberna Lunam et Pisas deducto ipse cum equitibus Galliae provinciae pleraque oppida adiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 101:1)
Octavium retinuit secum, Popilium cum mille ferme militibus in hiberna Ambraciam misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 197:1)
adicerent recentia in Illyrico hibernae expeditionis opera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 224:2)
quo spatio temporis ponte perfecto, traductis copiis diei progressus iter obvium Archidamum, principem Aetolorum per quem ei Stratus tradebatur habuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 239:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION