라틴어 문장 검색

itaque nec hoc possum dicere, me omnino ignorare, quid possideat, neque plane nosse atque vidisse.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 161:4)
nam volitare in foro, haerere in iure ac praetorum tribunalibus, iudicia privata magnarum rerum obire, in quibus saepe non de facto, sed de aequitate ac iure certetur, iactare se in causis centumviralibus, in quibus usucapionum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, adluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, ceterarumque rerum innumerabilium iura versentur, cum omnino, quid suum, quid alienum, qua re denique civis aut peregrinus, servus aut liber quispiam sit, ignoret, insignis est impudentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 173:1)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
Iam vero ipsa per sese quantum adferat eis, qui ei praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 198:1)
licet igitur impune oratori omnem hanc partem iuris non controversi ignorare, quae pars sine dubio multo maxima est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 241:6)
Ambiguorum autem cum plura genera sunt, quae mihi videntur ei melius nosse, qui dialectici appellantur, hi autem nostri ignorare, qui non minus nosse debeant, tum illud est frequentissimum in omni consuetudine vel sermonis vel scripti, cum idcirco aliquid ambigitur, quod aut verbum aut verba sint praetermissa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 111:1)
de me autem causa nulla est cur apud homines prudentissimos atque amicissimos mentiar:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:4)
consecutio autem tractatur, cum quid quamque rem sequatur, anquiritur, ut illud, sitne aliquando mentiri boni viri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 113:3)
cui sunt finitima illa minus ornata, sed tamen non ignoranda, cum intellegi volumus aliquid aut ex parte totum, ut pro aedificiis cum parietes aut tecta dicimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 168:5)
sed obscura est historia Romana, siquidem istius regis matrem habemus, ignoramus patrem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 51:6)
Quis ignorabat Q. Pompeium fecisse foedus, eadem in causa esse Mancinum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 39:5)
quos ita oblivione obsoletos videmus, ut non modo non colantur, sed iam ignorentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 3:3)
Multa enim in rerum natura accidere, quae nemo dubitet quin vera sint, etiamsi, cur ita eveniant, ignoret (cap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.13)
hoc sum contentus, quod, etiamsi, cur quidque fiat, ignorem, quid fiat, intellego.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 25:1)
quae quidem nunc a Romanis auguribus ignorantur (bona hoc tua venia dixerim), a Cilicibus, Pamphyliis, Pisidis, Lyciis tenentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 40:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION