라틴어 문장 검색

Neque enim bonitas nec liberalitas nec comitas esse potest, non plus quam amicitia, si haec non per se expetantur, sed ad voluptatem utilitatemve referantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 153:8)
Nam ut utilitatem nullam esse docuimus, quae honestati esset contraria, sic omnem voluptatem dicimus honestati esse contrariam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:1)
Quo magis reprehendendos Calliphontem et Dinomachum iudico, qui se dirempturos controversiam putaverunt, si cum honestate voluptatem tamquam cum homine pecudem copulavissent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 154:2)
Sin autem speciem utilitatis etiam voluptas habere dicetur, nulla potest esse ei cum honestate coniunctio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:2)
Nam, ut tribuamus aliquid voluptati, condimenti fortasse non nihil, utilitatis certe nihil habebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 155:3)
Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod, quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, tum facillime intellegetis, si cum illorum Lycurgo et Dracone et Solone nostras leges conferre volueritis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 197:1)
sed ita peragrat per animos, ita sensus hominum mentisque pertractat, ut non desideret philosophorum descriptiones neque exquirat oratione, summum illud bonum in animone sit an in corpore, virtute an voluptate definiatur, an haec inter se iungi copularique possint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 222:1)
Quae vero addidisti, non modo senatum servire posse populo, sed etiam debere, quis hoc philosophus tam mollis, tam languidus, tam enervatus, tam omnia ad voluptatem corporis doloremque referens probare posset, senatum servire populo, cui populus ipse moderandi et regendi sui potestatem quasi quasdam habenas tradidisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:3)
in quo tibi remittunt omnes istam voluptatem et ea se carere patiuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 246:3)
in philosophos vestros si quando incidi, deceptus indicibus librorum, qui sunt fere inscripti de rebus notis et inlustribus, de virtute, de iustitia, de honestate, de voluptate, verbum prorsus nullum intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 61:1)
et oculis conliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum dissimili genere delectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:4)
et reliquos sensus voluptates oblectant dispares, ut sit difficile iudicium excellentis maxime suavitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:5)
Ex illis autem quae remanent, ea philosophia, quae suscepit patrocinium voluptatis, etsi cui vera videatur, procul abest tamen ab eo viro, quem quaerimus et quem auctorem publici consili et regendae civitatis ducem et sententiae atque eloquentiae principem in senatu, in populo, in causis publicis esse volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 63:1)
Quid enim meus familiaris C. Velleius adferre potest, quam ob rem voluptas sit summum bonum, quod ego non copiosius possim vel tutari, si velim, vel refellere ex illis locis, quos exposuit Antonius, hac dicendi exercitatione, in qua Velleius est rudis, unus quisque nostrum versatus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 78:1)
Difficile enim dictu est, quaenam causa sit, cur ea, quae maxime sensus nostros impellunt voluptate et specie prima acerrime commovent, ab eis celerrime fastidio quodam et satietate abalienemur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 98:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION