라틴어 문장 검색

Tunc tamen periculum mihi obsesso externum inmineret, murus me ab hoste secerneret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:3)
Quemadmodum minuta lumina claritas solis obscurat, sic dolores, molestias, iniurias virtus magnitudine sua elidit atque opprimit et quocumque adfulsit, ibi quicquid sine illa apparet, extinguitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 20:3)
Quando continget contemnere utramque fortunam, quando continget omnibus oppressis adfectibus et sub arbitrium suum adductis hanc vocem emittere "vici" ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 37:1)
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
sic infirmus animus multo ante quam opprimatur malis quatitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:2)
nimis inminere leviter petendis vel ex toto non petendis, aut in magno pretio habere in aliquo habenda vel in nullo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:7)
Adice, quod licet cavere venturum et obsistere inminenti remediis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:2)
Descriptus est carcer infernus et perpetua nocte oppressa regio, in qua Ingens ianitor Orci Ossa super recubans antro semesa cruento, Aeternum latrans exsangues terreat umbras.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 16:6)
quo usque nullus erit lacus cui non villarum vestrarum fastigia immineant?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:3)
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:3)
non enim extincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata et oppressa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:3)
Iam Senecio divitiis imminebat, ad quas illum duae res ducebant efficacissimae, et quaerendi et custodiendi scientia, quarum vel altera locupletem facere potuisset.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 2:3)
horum te mala ventura moveant, turbo quis rerum imminet:
(세네카, 아가멤논 4:20)
arx imminet praerupta quae spectat mare utrimque geminum:
(세네카, 아가멤논 10:64)
Furibunda virgo, vocis infandae sonum et aure verba indigna materna opprime.
(세네카, 아가멤논 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION