라틴어 문장 검색

Iphin atrox Acamas, Argum ferus impulit Hypseus, stravit Abanta Pheres, diversaque volnera flentes Iphis eques, pedes Argus, Abas auriga iacebant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권188)
ille nihil contra, sed stridula cornus in hostem it referens mandata ducis, quam providus heros iamiam in fine viae percussam obliquat, et ipse telum ingens avide et quanto non ante lacerto impulit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권309)
"num fallor, et ipse invidit pater et tota Mars impulit hasta?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권42)
vestrum opus ire retro et senium depellere famae, gaudebat Fauno Nymphaque Ismenide natus maternis bellare tener Crenaeus in undis, Crenaeus, cui prima dies in gurgite fido et natale vadum et virides cunabula ripae, ergo ratus nihil Elysias ibi posse Sorores, laetus adulantem nunc hoc, nunc margine ab illo transit avum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권149)
nec ponto submota intrabat amaram Dorida, possessum donec iam fluctibus altis Nereidum miserata cohors ad pectora matris impulit, illa manu ceu vivum amplexa reportat insternitque toris riparum atque umida siccat mollibus ora comis, atque haec ululatibus addit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권173)
atque illi sese deus obtulit ultro turbidus imbre genas et nube natantis harenae, nec saevit dictis, trunca sed pectora quercu ter quater oppositi, quantum ira deusque valebat, impulit adsurgens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권214)
ipse autem nec lampade clara nec sonitu nec voce deae perculsus eodem more iacet, donec radios Thaumantias omnis impulit inque oculos penitus descendit inertes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권46)
"' dixit, meque haec ad limina visus cuspide sublata totoque impellere curru."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권77)
pietas incerta vagatur discordantque metus, impellunt credere Parcae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권334)
"atque adeo moror ipsa inrumpere Thebas adsuetumque larem, tibi pareat impius exsul, Argolicumque impelle nefas;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권49)
Nonnihil impulerat dubios, ni torva notasset Tisiphone fraudes caelestique ocior igne adforet increpitans:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권258)
"nec si fatale potestas Argos et impulsas cineri miscere Mycenas, meque super, cui vita - nefas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권33)
Vix ea, cum subitus campos tremor altaque tecta impulit adiuvitque rogi discordis hiatus, et vigilum turbata quies, quibus ipse malorum Angebat simulacra sopor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권224)
ceu pater Edonos Haemi de vertice Mavors impulerit currus, rapido mortemque fugamque axe vehens, sic exanimes in terga reducit pallor Agenoridas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권351)
Quidam multo securiores totam vim huius erroris virgine continentia depellunt, senes pueri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION