라틴어 문장 검색

sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant - quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 92:2)
omnino amicitiae corroboratis iam confirmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:1)
aliter amicitiae stabiles permanere non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:5)
disparis enim mores disparia studia sequuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 94:6)
recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne intemperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:1)
quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 95:4)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)
ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 98:3)
quam ob rem primum danda opera est ne qua amicorum discidia fiant, sin tale aliquid evenerit, ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:1)
cavendum vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:2)
quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur, iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 99:3)
digni autem sunt amicitia, quibus in ipsis inest causa cur diligantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 100:1)
quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperietur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 101:3)
in talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis quibus ceteri serviunt imperabunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:3)
nam maximum ornamentum amicitiae tollit, qui ex ea tollit verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 104:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION