라틴어 문장 검색

obtinuit tamen L. Lucretius, praefectus urbis, ut actiones tribuniciae in adventum consulum differrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 258:1)
his itaque in maius etiam acceptis, ut inter strepitum tot bellorum conticiscerent actiones tribuniciae, dilectus haberi, bellum armaque vi summa apparari iubent, si quo intentius possit, quam T. Quinctio consule apparatum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 6:1)
adversus quam actionem primo et consules et patres summa ope adnisi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 462:1)
excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:1)
subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu de agris dividendis inlata est, cui actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat, ratis, id quod erat, aut deposita causa leviorem futurum apud patres reum aut perseverantem sub iudicii tempus plebem offensurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 477:1)
latores rogationis contione advocata proditores plebis commodorum ac servos consularium appellantes aliaque truci oratione in collegas invecti actionem deposuere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 531:1)
iacere tam diu inritas actiones quae de suis commodis ferrentur, cum interim de sanguine ac supplicio suo latam legem confestim exerceri et tantam vim habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 562:1)
sed nulla erat consularis actio quam impediendo id quod petebant exprimerent, cum mira opportunitate Volscos et Aequos praedatum extra fines exisse in agrum Latinum Hernicumque adfertur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 601:1)
ea adversa civitati res vires tribuniciae actioni adiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 605:1)
omnia fieri ut consenescat ad Veios iuventus nec de agris nec de aliis commodis plebis ferre ad populum tribuni frequentiaque urbana celebrare actiones et resistere conspirationi patriciorum possint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 129:1)
quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utique Romam a Gallis celebratior fuit, transmigrandi Veios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 278:1)
tribunorum plebis actiones quia nondum invenerant finem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum et patres reficere intercessores legis adnisi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 334:1)
P. Sempronius erat tribunus plebis, qui finiendae censurae intra legitimum tempus actionem susceperat, non popularem magis quam iustam nec in volgus quam optimo cuique gratiorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 466:1)
approbantibus sex tribunis actionem collegae tres appellanti Appio auxilio fuerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 497:2)
Ogulniis, qui undique criminandorum patrum apud plebem occasionibus quaesitis, postquam alia frustra temptata erant, eam actionem susceperunt qua non infimam plebem accenderent sed ipsa capita plebis,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 67:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION