라틴어 문장 검색

Fidei erga rationem observantia postulat ut ad illud intendatur animus, quod ipsa scientia biologica, quae est evoluta seiuncta ab oeconomicis lucris, de structuris biologicis edocere potest deque earum facultatibus et mutationibus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 173:2)
Eodem tamen tempore hodierna fit impellens necessitas humanismi qui varias vocat scientias, etiam illas oeconomicas, ad visionem magis integram magisque completivam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 185:4)
Hoc sensu dici potest, cum humanitas, annis industriam vigentem subsequentibus, uti omnium neglegentissima in historia memoretur, esse optandum ut humanitas saeculo XXI incohato memorari possit, quod liberaliter gravis sui officii habuit conscientiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 216:6)
Exstat augescens iuris scientia quae contaminationis effectus ergolabicorum operum minuere vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 229:5)
“Ubi damnorum gravium irreparabiliumque minationes dantur, si desunt manifestae scientiae certitudines, non erit id argumentum efficaces cautiones sumendas neglegendi”, ut ambitalis degradatio arceatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 239:2)
V. RELIGIONES CUM SCIENTIIS LOQUUNTUR
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 253:1)
199. Censeri non potest empiricas scientias vitam, intimam essentiam omnium creaturarum ac totam realitatem omnibus ex partibus explanare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 254:1)
200. Ceterum quaecumque technica expeditio, quam scientiae afferre volunt, graves mundi quaestiones explicare non valet, si homines sua de via declinant, si magna argumenta amittuntur, quae efficiunt ut convictus, labor, bonitas habeantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 255:1)
solummodo id verum est quod aedificare homo atque sua scientia metiri valet, verum quia suo fungitur munere, et ita commodiorem facilioremque vitam reddit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:3)
Prospectus scientiae hoc modo a fide beneficium accipit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:4)
haec enim personas scientiis deditas hortatur ut apertae perstent realitati in eius integra inexhausta ubertate.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:5)
Fides, ad stuporem invitans prae rerum creatarum arcano, ampliores reddit rationis prospectus ad mundum melius illuminandum qui ad scientiarum studia panditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:7)
Prima consecutio in eo est quod in theologia non habetur tantummodo conatus rationis ad perscrutandum et cognoscendum, sicut in experimentalibus scientiis evenit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:4)
Magni doctores et theologi Mediae aetatis merito asseverarunt theologiam, sicut fidei scientiam, participationem esse illius cognitionis, quam Deus de se ipse habet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:8)
« Ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi » (2 Cor 4,6).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION