라틴어 문장 검색

L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장3)
Nonnulli ficta et haec et multa praeterea existumabant ab iis, qui Ciceronis invidiam, quae postea orta est, leniri credebant atrocitate sceleris eorum, qui poenas dederant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 22장4)
poenam illorum sibi oneri inpunitatem perdundae rei publicae fore credebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장5)
Nam si digna poena pro factis eorum reperitur, novum consilium adprobo;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장12)
Sed plerique mortales postremo meminere et in hominibus inpiis sceleris eorum obliti de poena disserunt, si ea paulo severior fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장30)
Nam profecto aut metus aut iniuria te subegit, Silane, consulem designatum genus poenae novum decernere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장35)
De poena possum equidem dicere, id quod res habet, in luctu atque miseriis mortem aerumnarum requiem, non cruciatum esse;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장37)
ita civitas servitute oppressa stultae laetitiae gravis poenas dedit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장56)
Illi mihi disseruisse videntur de poena eorum, qui patriae, parentibus, aris atque focis suis bellum paravere;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장4)
Apud maiores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necari iussit atque ille egregius adulescens inmoderatae fortitudinis morte poenas dedit:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장54)
ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum grauis poenas reddat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 14장49)
Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장5)
Ibi milites fessos itineris magnitudine et iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius mille passuum abesse, decere illos relicuum laborem aequo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissimis atque miserrimis, poenas caperent;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 68장4)
civitas magna et opulens cuncta poenae aut praedae fuit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장6)
Turpilius, quem praefectum oppidi unum ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Metello causam dicere, postquam sese parum expurgat, condemnatus verberatusque capite poenas soluit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 69장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION