라틴어 문장 검색

unde post mixtas fletibus preces atque multimoda suspiria vix absolutus emicatimque prosiliens illa refugit celeritate divitias deliciasque regales, qua solent appeti, reductus ad desideria mediocrium timore summorum et satis cavens, ne beatum ultra diceret duceretque qui saeptus armis ac satellitibus et per hoc raptis incubans opibus ferro pressus premeret aurum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Serrano suo salutem 8:1)
de cetero, si deus annuit, in annis iam senectutis initia pulsantibus, simus, nisi respuis, animae duae, animus unus, imbuamusque liberos invicem diligentes 2 idem velle nolle, refugere sectari, hoc patrum vero iam supra vota, si per Rusticum Apollinaremque proavorum praedicabilium tam reformentur corda quam nomina, vale,
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Aquilino suo salutem 4:1)
sed licet bono fulgeas ut conscientiae sic dictionis ordinatissimae, nos tibi tamen minime sumus refugiendi, qui bene scripta laudamus, etsi laudanda non scribimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 4:4)
"an haec tacita virtus torperet in umbra, quae vix audito litui clangore refugit et Thetin et comites et quos suppresserat ignes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권16)
sed argento felix propellitur unda argentoque cadit labrisque nitentibus instat delicias mirata suas et abire recusat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, balneum Claudii Etrusci31)
nos anxia plebes, nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris, quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus99)
instantes sed proxima quaerere nimbi suadebant laesique fides reditura sereni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Hercules Surrentinus Pollii Felicis29)
illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae - nempe dedit superis illum, quem turbida semper Iuno videt refugitque manum nectarque recusat - , at tu grata deis pulchroque insignis alumno misisti Latio, placida quem fronte ministrum Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno aspiciunt et uterque probant, nec tanta potenti terrarum domino divum sine mente voluptas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 6)
ille ut invicti rapidum secutus Caesaris fulmen refugis amaram Sarmatis legem dederit, sub uno vivere caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, ode lyrica ad Vibium Maximum18)
quippe leves causae, nec segnis labe senili exitus instanti praemisit membra sepulcro, sed te torpor iners et mors imitata quietem explicuit falsoque tulit sub Tartara somno, quos ego tunc gemitus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum95)
non segnior ardet huc illuc clipeum obiectam, seque ipse recedens circuit, interdum trepidis occurrit et instat spicula devellens, clipeo quae plurima toto fixa tremunt armantque virum saepe aspera passum volnera, sed nullum vitae in secreta receptum nee mortem sperare valet.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권235)
sic orsus aperto flagrantes immisit equos, non ocius alti in terras cadit ira Iovis, si quando nivalem Othryn et Arctoae gelidum caput institit Ossae armavitque in nube manum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권121)
"Inachii sint hi tibi, concipe, reges, invasere globum nivei gregis uncaque pandunt caedibus ora novis et strictis unguibus instant."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권203)
"magnis conatibus instas, vix Dryadum thalamis Erymanthiadumque furori Nympharum mature puer."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권147)
dicit, vittaque ligatis frondibus instantes abigit monstratque cruorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권267)

SEARCH

MENU NAVIGATION