라틴어 문장 검색

Ac non post multum temporis Ruodoldus nepos predicti tiranni, qui transmarinas regiones plurimas regnumque Francorum undique atque Galliam horribiliter et pene totam Fresiam vastavit, in eadem regione, in pago Ostrachia ab eadem gente cum quingentis viris agiliter interfectus est et, quamvis baptizatus esset, caninam vitam digna morte finivit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 93:12)
Dicior est liber mendicus diuite seruo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et lupo 58:19)
cui se debere fatentur Et domus et serui totaque iura loci.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:16)
Exulis est non esse suum, uigilare potentis, Stertere seruorum, uelle iuuare pii.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo 62:26)
nescis profecto, nescis, Aemiliane, philosophum accusare, qui famulitii paucitatem obprobraris, quam ego gloriae causa ementiri debuissem, quippe qui scirem non modo philosophos, quorum me sectatorem fero, uerum etiam imperatores populi Romani paucitate seruorum gloriatos.
(아풀레이우스, 변명 16:10)
M. Antonium consularem solos octo seruos domi habuisse, Carbonem uero illum, qui rebus potitus est, uno minus, at enim Manio Curio tot adoreis longe incluto, quippe qui ter triumphum una porta egerit, ei igitur Manio Curio duos solos in castris calones fuisse?
(아풀레이우스, 변명 16:12)
ita ille uir de Sabinis deque Samnitibus deque Pyrro triumphator paucioris seruos habuit quam triumphos.
(아풀레이우스, 변명 16:13)
M. autem Cato nihil oppertus, ut alii de se praedicarent, ipse in oratione sua scriptum reliquit, cum in Hispaniam consul proficisceretur, tris seruos solos ex urbe duxisse;
(아풀레이우스, 변명 16:14)
haec Pudens si legisset, ut mea opinio est, aut omnino huic maledicto supersedisset aut in tribus seruis multitudinem comitum philosophi quam paucitatem reprehendere maluisset.
(아풀레이우스, 변명 16:16)
peram et baculum ob auctoritatem, carmina et speculum ob hilaritatem, unum seruum ut deparci, tris libertos ut profusi, praeterea eloquentiam Graecam, patriam barbaram?
(아풀레이우스, 변명 24:3)
falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themison seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
(아풀레이우스, 변명 31:3)
nam ut omnis ista accusatio temeraria et repentina fuit, nudius tertius nobis Aemilianus denuntiauit, ut seruos numero quindecim apud te exhiberemus.
(아풀레이우스, 변명 42:10)
interroga, Maxime, XIIII seruos quos exhibemus, Thallus puer ubi sit et quam salue agat, interroga seruos accusatorum meorum.
(아풀레이우스, 변명 42:13)
XIIII serui petitu tuo adsunt, eos dissimulas;
(아풀레이우스, 변명 43:5)
et tu quindecim seruos uis interfuisse?
(아풀레이우스, 변명 45:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION