라틴어 문장 검색

se miserrimi cuiusque suscepisse causam, ut exsules iniuria pulsos in patriam reduceret et servitiis grave iugum demeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 174:3)
victor ad Columen - id loco nomen est - exercitu reducto castra locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 254:1)
ibi paucis defendentibus momentoque fusis sine certamine in munitiones inrumpunt, praedaque ingenti conpotem exercitum suis etiam rebus reciperatis quae populatione agrorum amissae erant reducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 786:2)
deposito suo magistratu, imposito fine alteri, cum gratulatione ac favore ingenti populi domum est reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 256:1)
postero die singulis captivis ab equite ac centurionibus sorte ductis, et quorum eximia virtus fuerat, binis, aliis sub corona exercitum victorem opulentumque praeda triumphans dictator Romam reduxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 374:2)
ubi cum vasta desertaque omnia atque eandem quam apud hostes foeditatem invenisset, priusquam Volscos cognitus error reduceret, quibus poterat sauciis ductis secum, ignarus quam regionem consul petisset, ad urbem proximis itineribus pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 423:1)
Dictator exercitu victore Romam reducto die octavo quam creatus erat magistratu se abdicavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 512:1)
diruta et arce et urbe Artena, reductae legiones ex Volscis, omnisque vis Romana Veios conversa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 682:1)
si reducimus exercitum, quis est qui dubitet illos non a cupiditate solum ulciscendi, sed etiam necessitate imposita ex alieno praedandi, cum sua amiserint, agrum nostrum invasuros?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 49:1)
denudatum deinde eum manibus post tergum inligatis reducendum Falerios pueris tradidit, virgasque eis quibus proditorem agerent in urbem verberantes dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 314:1)
pace data exercitus Romam reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 320:4)
ita duabus sociis urbibus ex hoste receptis victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 108:1)
ab Tusculo legiones reductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 281:3)
itaque omnibus passim tectis agrorum vicisque etiam quibusdam exustis, non arbore frugifera, non satis in spem frugum relictis, omni quae extra moenia fuit hominum pecudumque praeda abacta Romam utrimque exercitus reducti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 328:1)
reciperato ab hostibus Tusculo exercitus Romam est reductus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 351:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION