라틴어 문장 검색

sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu laesaque colla dabat retro plagamque sedere cedendo arcebat nec longius ire sinebat, donec Agenorides coniectum in guttura ferrum usque sequens pressit, dum retro quercus eunti obstitit, et fixa est pariter cum robore cervix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:6)
Quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque, indoluit, quotiensque puer miserabilis "eheu" dixerat, haec resonis iterabat vocibus "eheu" ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 49:1)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
Nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 59:1)
Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis versat apri, quem turba canum circumsona terret.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 72:1)
Ipse manus hausta victrices abluit unda, anguiferumque caput dura ne laedat harena, mollit humum foliis natasque sub aequore virgas sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 73:4)
O toto quaesitae virginis orbe et frugum genetrix, inmensos siste labores neve tibi fidae violenta irascere terrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 48:2)
Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum tam subitae matrem certam fecere ruinae, mirantem potuisse, irascentemque, quod ausi hoc essent superi, quod tantum iuris haberent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:1)
taurum quoque vincere iussus vicerat, et spreto totiens iratus amore praemia poscenti taurum suprema negabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 30:3)
Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva, nec armentis incurrere fortibus ursi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 46:8)
Haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, redditur et dulces concorditer exigit annos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 60:1)
Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi, me perimat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:21)
Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem, saepe retemptantem totas infringere vestes sternentemque trabes irascentemque videres montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:24)
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index et color et macies et vultus et umida saepe lumina nec causa suspiria mota patenti et crebri amplexus, et quae, si forte notasti, oscula sentiri non esse sororia possent:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:5)
Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic, fortunaque loci laedor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION