라틴어 문장 검색

sed Augustus quoque in epistulis ad C. Caesarem scriptis emendat, quod is calidum dicere quam caldum malit, non quia id non sit Latinum sed quia sit odiosum et, ut ipse Graeco verbo significavit, περίεργον. atqui hanc quidam ὀρθοέπειαν solam putant, quam ego minime excludo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 239:1)
est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus, et ipse Cicero sua persona cum ad Brutum in epistulis, tum aliis etiam locis virtutem eam appellet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 331:3)
nam ipsius sola videtur Ars edita ad Matium, quia ceteras missa ad Domitium epistula non agnoscit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 21:3)
Qui postquam allatas litteras audivit et ex consuetudine ratus opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, dormiente illo epistulam super caput in puluino temere positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis ad regem pergit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장3)
Nabdalsa paulo post experrectus ubi neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi conatus, postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia accedit;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 71장4)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulas ad me perferendas tradidisti, ut scribis, amico tuo;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 31)
ita in eadem epistula illum et dixisti amicum et negasti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 1:2)
Sed ut finem epistulae inponam, accipe, quod mihi hodierno die placuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 10:1)
ex quibus unum haec epistula in debitum solvet, duo in antecessum accipe.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 10:2)
Sed iam finis faciendus est et aliquid, ut institui, pro hac epistula dependendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 7:1)
Seneca Lucilio suo salutem An merito reprehendat in quadam epistula Epicurus eos, qui dicunt sapientem se ipso esse contentum et propter hoc amico non indigere, desideras scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 91)
dicam, si illud mihi tecum converterit, ut statim tibi solvam, quod debeo, et quantum ad hanc epistulam, paria faciamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 6:2)
Sapiens, etiam si contentus est se, tamen habere amicum vult, si nihil aliud, ut exerceat amicitiam, ne tam magna virtus iaceat, non ad hoc, quod dicebat Epicurus in hac ipsa epistula, " ut habeat, qui sibi aegro adsideat, succurrat in vincula coniecto vel inopi," sed ut habeat aliquem, cui ipse aegro adsideat, quem ipse circumventum hostili custodia liberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 8:2)
Nihilominus cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit et dicet, quod Stilbon ille dixit, Stilbon quem Epicuri epistula insequitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 18:1)
Crates, ut aiunt, huius ipsius Stilbonis auditor, cuius mentionem priore epistula feci, cum vidisset adulescentulum secreto ambulantem, interrogavit, quid illic solus faceret ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 10 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION