라틴어 문장 검색

Is Tremellius cum familia atque liberis in villa erat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 30:2)
Tam tu illum videre liberum potes, quam ille te servum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 7:6)
sed necessitate, sed fortasse libero animo servus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:3)
Is cum parvos relinqueret liberos, Micytho servo suo commendasse contentus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 29:2)
Iunoni enim Caprotinae die illo libero pariter ancillaeque sacrificant sub arbore caprifico in memoriam benignae virtutis quae in ancillarum animis pro conservatione publicae dignitatis apparuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 36:2)
Novi, inquit Diogenes, hominibus liberis imperare.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 43:2)
Vos, quoque inquit, — labentem caelo qui ducitis annum Liber et alma Ceres, tam lunam quam solem duces anni hac invocatione designans.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 44:2)
Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:2)
Haec quae de Apolline diximus possunt etiam de Libero dicta existimari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 1:1)
et Apollini et Libero patri in eodem monte res divina celebratur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 3:2)
Et, ne quis opinetur diversis dis Parnasum montem dicatum, idem Euripides in Licymnio Apollinem Liberumque unum eundemque deum esse significans scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 6:1)
cum in infero, id est nocturno, Dionysus, qui est Liber pater, habeatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 8:2)
Item Liberi patris simulachra partim puerili aetate partim iuvenis fingunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 9:1)
Item in Thracia eundem haberi solem atque Liberum accipimus, quem illi Sebadium nuncupantes magnifica religione celebrant, ut Alexander scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 11:1)
Solem Liberum esse manifeste pronuntiat Orpheus hoc versu:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVIII. 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION