라틴어 문장 검색

quid aliud in luctu quam purpuram atque aurum deponunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 98:1)
sed inter haec agenda pavorem iniectum adventu Romanorum dissimulare haudquaquam poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 284:1)
deinde circumfuso undique pavore ita obtorpuit ut nec dicere quod in rem esset nec audire posset nec inops modo consilii sed vix mentis compos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 455:1)
fusi inde Romani, quae imperio consulis noluerant, suo pavore ac terrore castra repetunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 545:2)
digitio atque eas ipsas plenas pavoris ac fugae accepturus esset, ut sibi unam ex urbanis legionibus decernerent, ad quam militem ab se ipso scriptum ex senatus consulto adiecisset, eligeret ex omni numero sex milia et ducentos pedites, equites trecentos:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 17:2)
in eos se impetum facturum et nihil prius quam flammam tectis iniecturum, ut is pavor cogeret Ligures excedere saltu quem obsiderent et discurrere ad opem ferendam suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 112:1)
magnus luctus in regia fuit magnumque eius iuvenis desiderium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 167:1)
magni tamen luctus species per aliquot dies regiam tenuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 170:1)
Ibi per luctum regia clausa cum Minnione quodam, qui princeps amicorum eius erat, secreta consilia agitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 171:1)
inde et ex fortuna pugnae et ex ingenio ducis coniectans, in quo tum is pavore esset, unum de auxiliaribus specie transfugae mittit ad eum, qui pro comperto adferret Achaeos statuisse postero die ad Eurotan amnem, qui prope ipsis adfluit moenibus, progredi, ut intercluderent iter, ne aut tyrannus cum vellet receptum ad urbem haberet,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 333:1)
corporis custodes, cum in oculis res gereretur, pavor primo cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 430:1)
ille non pavor vanus, sed vera multorum clades fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 481:1)
ceterum, ut primum signaque et arma ex propinquo cognita errore aperuerunt, tantus repente pavor omnes cepit ut abiectis armis fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 234:1)
magnus pavor ac tumultus, ut in re improvisa, fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 49:1)
deinde, quod fraude capti, quod a cive potissimum suo forent, in iram luctus vertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 137:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION