라틴어 문장 검색

ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 524:1)
vinci pertinacia coepta et averti manipuli quidam, et, ut semel dedere hi terga, etiam ceteri item capessere fugam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 557:1)
castra eodem impetu capta direptaque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 558:3)
castra vallantem Fabium adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 595:2)
fusi hostes atque in castra compulsi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 607:3)
clamor primum in stativa perlatus, dein conspectus procul pulvis tumultum apud alterum consulem in castris fecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 625:2)
itaque cum lassitudo ac volnera fugam quoque praepedissent, occidione occisi hostes, signa unum et viginti capta atque inde ad castra Postumi perrectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 651:1)
signa militaria sex et viginti capta et imperator Samnitium Statius Gellius multique alii mortales et castra utraque capta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 652:2)
Minucium consulem, cum volnere gravi relatum in castra, mortuum quidam auctores sunt, et M. Fulvium in locum eius consulem suffectum, et ab eo, cum ad exercitum Minuci missus esset, Bovianum captum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 654:1)
itaque postquam inter multas sententias una, quae omissa cura communium ad respectum suarum quemque rerum vertit, est audita, ut prima vigilia diversi e castris ad deportanda omnia tuendasque moenibus urbes abirent, cuncti eam sententiam ingenti adsensu accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 668:1)
ceterum postquam ibi neque stationes pro portis nec quemquam in vallo nec fremitum consuetum castrorum animadverterunt, insolito silentio moti metu insidiarum subsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 671:1)
et cum dictator auspiciorum repetendorum causa profectus Romam esset, magister equitum pabulatum egressus ex insidiis circumvenitur signisque aliquot amissis foeda militum caede ac fuga in castra est compulsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 33:2)
haec cum legato Caerites quidam interpretarentur et per omnes manipulos militum indignatio ingens esset nec tamen iniussu movere auderent, iubet peritos linguae attendere animum, pastorum sermo agresti an urbano propior esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 45:1)
tum vero tantus est clamor exortus ut hostes e castris exciret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 252:1)
castra capta direptaque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 262:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION