라틴어 문장 검색

Ego, quondam legi quam puer sententiam, Palam muttire plebeio piaculum est, Dum sanitas constabit, pulchre meminero.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta.21)
Is forte ludis (non satis memini quibus) Dum pegma rapitur, concidit casu gravi Nec opinans, et sinistram fregit tibiam, Duas cum dextras maluisset perdere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.3)
Qui doctiorem emendat sibi dici putet.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Taurus et vitulus.3)
Hunc rogo ex consuetudine tua et legas et emendes, eo magis quod nihil ante peraeque eodem ζήλωͺ scripsisse videor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 1:2)
Sed tu qui huius iudicii meministi, cur illius oblitus es, in quo me interrogasti, quid de Metti Modesti pietate sentirem?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:2)
Memini quidem te iam quaedam adnotasse, sed generaliter;
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 3:1)
Praeterea meminimus quanto maiore animo honestatis fructus in conscientia quam in fama reponatur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 14:1)
insectatur vitia non homines, nec castigat errantes sed emendat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:5)
In praesentia tamen et ista tibi familiariora fient, et quaedam ex his talia erunt ut per partes emendari possint.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 10:3)
Igitur memento nihil magis esse vitandum quam istam luxuriae et sordium novam societatem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 7:1)
Ita certe ex Quintiliano praeceptore meo audisse me memini.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 14 9:2)
Vir est emendatus et gravis, paulo etiam horridior et durior, ut in hac licentia temporum.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 5:4)
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:3)
Memini quendam ex amicis, cum lector quaedam perperam pronuntiasset, revocasse et repeti coegisse;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 12:1)
Ego vero non iudico, memini tamen me advocatum ex iudicibus datum.'
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 20:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION