라틴어 문장 검색

Atque utinam tam claros praeceptores inducatis, ut in finitimis oppidis studia hinc petantur, utque nunc liberi vestri aliena in loca ita mox alieni in hunc locum confluant!'
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 9:4)
Erat non studiorum tantum verum etiam studiosorum amantissimus ac prope cotidie ad audiendos, quos tunc ego frequentabam, Quintilianum Niceten Sacerdotem ventitabat, vir alioqui clarus et gravis et qui prodesse filio memoria sui debeat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:4)
Quid enim aut publice laetius quam clarissimos iuvenes nomen et famam ex studiis petere, aut mihi optatius quam me ad recta tendentibus quasi exemplar esse propositum?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 11 3:2)
Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 2:1)
Solitum hoc mihi et iam in pluribus claris adulescentibus factitatum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 2:2)
Neque enim cuiquam tam clarum statim ingenium ut possit emergere, nisi illi materia occasio, fautor etiam commendatorque contingat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 5:1)
Quod factum ne mihi quidem, qui municeps, nisi proxime auditum est, non quia minus illo clarissimo Arriae facto, sed quia minor ipsa.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 5:1)
Ad haec ego genera causarum ambitiose fortasse, addam tamen claras et illustres.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 3:1)
erat enim causa notissima, praeterea utrimque ingenia clarissima.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 9:2)
Et erant multa clarissima ingenia;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 4:2)
ego autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 8:2)
Haec, utcumque se habent, notiora clariora maiora tu facies;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 10:1)
Nam mulier natalibus clara, moribus proba, aetate declivis, diu vidua mater olim, parum decore secuta matrimonium videbatur divitis senis ita perditi morbo, ut esse taedio posset uxori, quam iuvenis sanusque duxisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 18 8:2)
quamquam non dissenties, ut qui semper clarum aliquid et immortale meditere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 3 3:2)
'Permitto tibi, vir clarissime Veiento, dicere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 19:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION