라틴어 문장 검색

sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam13)
gratias agit, quod Epaphras de mortis sibi vicinia redditus sit, ne haberet tristitiam super tristitiam, non incredulitatis metu, sed desiderio caritatis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 7:10)
Et hoc retuli, non quod insultare velim calamitatibus infelicium, sed ut te moneam, cum quanto metu et cautione servare debeas, quod domino spopondisti.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:12)
"Peccantem autem coram omnibus argue, ut et ceteri metum habeant."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:34)
"nam sic labentibus obstat vilicus et, veteris rimae cum texit hiatum, securos pendente iubet dormire ruina, vivendum est illic ubi nulla incendia, nulli nocte metus, iam poscit aquam, iam frivola transfert Vcalegon, tabulata tibi iam tertia fumant:"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III82)
grande sonat metuique iubet Septembris et Austri adventum, nisi se centum lustraverit ovis et xerampelinas veteres donaverit ipsi, ut quidquid subiti et magni discriminis instat in tunicas eat et totum semel expiet annum, hibernum fracta glacie descendet in amnem, ter matutino Tiberi mergetur et ipsis verticibus timidum caput abluet, inde superbi totum regis agrum nuda ac tremibunda cruentis erepet genibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI264)
reddidit ergo metu, non motibus;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII79)
sed quae reverentia legum, quis metus aut pudor est umquam properantis avari?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV61)
Tantis parta malis cura maiore metuque servantur:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV108)
spes inde nostris, metus hostibus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 37:2)
Ita res poposcit, ut ferox populus deorum metu mitigaretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 3:2)
Hunc tamen, quamvis et armis et fame urgueret occupatoque Ianiculo in ipsis urbis faucibus incubaret, sustinuit, reppulit, novissime etiam tanta admiratione perculit, ut superior ultro cum paene victis amicitiae foedera feriret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 2:1)
comminus venit et perculit in Campania sua et ab obsidione Nolae urbis exclusit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 29:2)
Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 43:2)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION