라틴어 문장 검색

atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia varie et ad rerum momenta convertitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 187:3)
itaque potentissimis eorum breviter occurram, ne in infinitum quaestio evadat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 284:2)
sin ex pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc credam naturae esse momentum, consummatos autem plus doctrinae debere quam naturae putabo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 320:2)
hane autem, quam nos materiam vocamus, id est res subiectas, quidam modo infinitam modo non propriam rhetorices esse dixerunt, eamque artem vocaverunt, quod in omni materia diceret, cum quibus mihi minima pugna est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 340:1)
sed neque infinita est, etiamsi est multiplex;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 341:3)
est autem, ut procedente libro patebit, infinita dissensio , primo ad ea, quae rudia atque adhuc erant, adiicientibus quod scriptoribus, mox, ut aliquid sui viderentur adferre, etiam recta mutantibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 10:1)
item convenit, quaestiones esse aut infinitas aut finitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:2)
infinitae sunt, quae remotis personis et temporibus et locis ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones universales civiles, alii quaestiones philosopho convenientes, Athenaeus partem causae appellat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 69:3)
amplior est semper infinite, inde finita descendit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 72:1)
quod ut exemplo pateat, infinita est, an uxor ducenda?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 72:2)
hae autem, quas infinitas voco, et generales appellantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 73:6)
his infinitae quaestiones, his finitae continentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 164:3)
nam et funebres laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, et laudare testem vel contra pertinet ad momentum iudiciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in Competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri vituperationem continent et tamen in Senatu loco sunt habiti sententiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 190:2)
quas ego omnes ausus contexere prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione suscepti muneris fatigor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 8:2)
quanquam enim pauciora de se ipso dicit et parcius, tamen ad omnia momenti est in hoc positum, si vir bonus creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION