라틴어 문장 검색

Tunc igitur scimus curnam, simul cum auscultatione et auditione, apud sanctum Ioannem fides sit « tangere », ut ait in Prima Epistula:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:3)
Nos per fidem eum tangere possumus atque virtutem eius gratiae accipere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:7)
Sanctus Augustinus, interpretans narrationem de muliere, profluvio sanguinis affecta, quae Iesum tangit ut sanetur (cfr Lc 8,45-46), asserit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:8)
« Tangere autem corde, hoc est credere ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 54:9)
Participat tunc humilitas theologiam, quae sinit « tangi » a Deo, ut coram mysterio suos fines agnoscat atque inquirat propria rationis disciplina investigabiles huius Mysterii divitias.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 67:10)
Attamen quod in Ecclesia communicatur, quod per eius viventem Traditionem transmittitur, nova lux est quae ex occursu cum Deo vivo exoritur, lux quae personam in penetralibus tangit, in corde, eius mentem, voluntatem et affectus implicans, eam aperiens ad vividas relationes in communione cum Deo aliisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 77:3)
Actio Christi in propria personali realitate nos tangit, nos radicitus transformans, nos filios adoptivos reddens, divinae naturae participes;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 79:12)
Tetigimus itaque quattuor elementa quae comprehendunt thesaurum memoriae ab Ecclesia traditae:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 87:1)
"Filius (haud dubium est) agit haec miracula rerum, quem video, Deus ipse, Dei certissima proles, imperat inmensis ardoribus et domat iras, insultans famulante rogo, piceosque furores conprimit et rabiem flammarum algescere cogit, barbaricos calida aura sinus non tangere iussa praeterit et tenues stridens transcurrit amictus, ipse per Assyrios metuit vapor ire tiaras, ne coma fusa umeris fumo obsordescat amaro."
(프루덴티우스, Apotheosis, section 356)
Haec si Iudaicos sic intellecta rigassent auditus stupidas ut possent 1 tangere fibras, audissent Dominum virtutum, qui pereuntes venerat ut servaret oves;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3105)
haustus amarus abesto procul, ne libeat tetigisse manu exitiale quid aut vetitum;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum49)
"si modicum salis eminulis turis et exiguum digitis tangere, virgo, benigna velis, poena gravis procul afuerit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.34)
"si tanta callum pectoris praedurat obstinatio pulvinar ut nostrum manu abomineris tangere, saltem latentes paginas librosque opertos detege, quo secta pravum seminans iustis cremetur ignibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.58)
prius relatos denique humus quieta suscipit, quam pulsa summis nisibus carina portum tangeret.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.144)
temonis vice funis inest, qui terga duorum dividit et medius tangit utrumque latus, deque iugo in longum se post vestigia retro protendens trahitur, transit et ima pedum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.29)

SEARCH

MENU NAVIGATION