라틴어 문장 검색

nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5 sequi facile, adfirmare vix possumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 11:1)
nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia etsi vitiosa est quaedam tamen.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:4)
Atque etiam illud perspicuum est, constitui necesse esse initium quod sapientia cum quid agere incipiat sequatur, idque initium esse naturae accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 33:4)
quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum quod occurrit videri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 34:5)
ita necesse esse ne id ipsum quidem quod exceptum non esset conprendi et percipi ullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 38:5)
Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:7)
Quod est igitur istuc vestrum probabile?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:4)
nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 47:5)
ut enim necesse est lancem in libram ponderibus inpositis deprimi sic animum perspicuis cedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 52:2)
Omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est eique quod visum sit adsentiatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 53:3)
'nam cum dicatis' inquiunt 'visa quaedam mitti a deo, velut ea quae in somnis videantur quaeque oraculis auspiciis extis declarentur' (haec enim aiunt probari a Stoicis, quos contra disputant) - quaerunt quonam modo falsa visa quae sint ea deus efficere possit probabilia, quae autem plane proxume ad verum accedant efficere non possit, aut si ea quoque possit cur illa non possit quae perdifficiliter internoscantur tamen, et si haec, cur non inter quae nihil sit omnino.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:3)
'Postremo si nulla visa sunt probabilia quae falsa sint, alia ratio est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 65:2)
'si tale visum obiectum est a deo dormienti ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:6)
Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION