라틴어 문장 검색

necesse est enim sit alterum de duobus, ut aut sensus omnino omnes mors auferat aut in alium quendam locum ex his locis morte migretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 96:4)
praeclare Anaxagoras, qui cum Lampsaci moreretur, quaerentibus amicis, velletne Clazomenas in patriam, si quid accidisset, auferri, nihil necesse est inquit, undique enim ad inferos tantundem viae est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:9)
quod autem omnibus necesse est, idne miserum esse uni potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 118:3)
Neoptolemus quidem apud Ennium philosophari sibi ait necesse esse, sed paucis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 1:1)
ego autem, Brute, necesse mihi quidem esse arbitror philosophari - nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 1:3)
sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:4)
eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo sit, qui contra adfecti sint, hos insanos appellari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 11:4)
quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:8)
Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 15:1)
- qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse constantem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:3)
qui autem id concupierit, eum necesse est, si id consecutus sit, magno opere laetari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:7)
qui censet necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:2)
fac sane esse summum bonum non dolere - quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia - :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 40:3)
aut qui tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse esse homini tale aliquid accidere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 55:2)
defetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque fontem esse maeroris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 67:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION