라틴어 문장 검색

at longe patria est, longe carissima coniunx, quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 4b5)
quique est in caris animi tibi candor amicis - cognita sunt ipsi, quem colis, ista viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 62)
ut tenera nostris cedente volatibus aura aspicerem patriae dulce repente solum, desertaeque domus vultus, memoresque sodales, caraque praecipue coniugis ora meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 83)
utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara, quod patria careo pignoribusque meis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 118)
tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque tangit et oblitam non sinit esse mei, et veniunt aestus, et nox inmensa videtur, fessaque iactati corporis ossa dolent?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 37)
temporis oblitum dum me rapit impetus huius, excidit heu nomen quam mihi paene tuum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 54)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)
haec ego cuncta prius, quam te, carissime, credam mutatum curam deposuisse mei, innumeri montes inter me teque viaeque Summaque et campi nec freta pauca iacent, mille potest causis a te quae littera saepe missa sit in nostras rara venire manus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 79)
nunc erat, ut posito deberem fine laborum vivere, me nullo sollicitante metu, quaeque meae semper placuerunt otia menti carpere et in studiis molliter esse meis, et parvam celebrare domum veteresque Penates et quae nunc domino rura paterna carent, inque sinu dominae carisque sodalibus inque securus patria consenuisse mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 82)
oblitusque mei ductaeque per otia vitae insolita cepi temporis arma manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1055)
at mihi si cara patriam cum coniuge reddas, sint vultus hilares, simque quod ante fui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 120)
te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi omnibus) in toto pectore semper habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 411)
lingua favens adsit, nostrorum oblita malorum, quae, puto, dedidicit iam bona verba loqui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 54)
illa domo nataque sua patriaque fruatur erepta haec uni sit satis esse mihi - quatenus et non est in caro coniuge felix, pars vitae tristi cetera nube vacet, vivat, ametque virum, quoniam sic cogitur, absens, consumatque annos, sed diuturna, suos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 511)
scilicet, ut semper, quid agam, carissime, quaeris;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 72)

SEARCH

MENU NAVIGATION