라틴어 문장 검색

Quod cum esset statutum, uenerunt, ut perhibent, VII Brettonum episcopi et plures uiri doctissimi, maxime de nobilissimo eorum monasterio, quod uocatur lingua Anglorum Bancornaburg, cui tempore illo Dinoot abbas praefuisse narratur, qui ad praefatum ituri concilium uenerunt primo ad quendam uirum sanctum ac prudentem, qui apud eos anachoreticam ducere uitam solebat, consulentes, an ad praedicationem Augustini suas deserere traditiones deberent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. II. 1:2)
Qui inter cetera bona, quae genti suae consulendo conferebat, etiam decreta illi iudiciorum, iuxta exempla Romanorum, cum consilio sapientium constituit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V.15)
atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:3)
Tantum rex idem utilitati suae gentis consuluit, ut plerisque in locis, ubi fontes lucidos iuxta puplicos uiarum transitus conspexit, ibi ob refrigerium uiantium, erectis stipitibus, aereos caucos suspendi iuberet, neque hos quisquam, nisi ad usum necessarium, contingere prae magnitudine uel timoris eius auderet, uel amoris uellet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:9)
Nec mirandum in loco mortis illius infirmos sanari, qui semper, dum uiueret, infirmis et pauperibus consulere, elimosynas dare, opem ferre non cessabat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.11)
Quae suscepto monasterii regimine, condignam se in omnibus episcopo fratre, et ipsa recte uiuendo, et subiectis regulariter ac pie consulendo praebuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:5)
quae me cum mitteret urbe, Dicitur ante omnes consuluisse deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 35)
"Troia quidem tunc se mirabitur et sibi dicet uos bene tam longa consuluisse uia."
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 530)
utcumque erit, iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 5:1)
ad ea elicienda ex mentibus divinis Iovi Elicio aram in Aventino dicavit deumque consuluit auguriis, quae suscipienda essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 216:2)
sed de istis rebus in patria maiores natu consulemus quo pacto ius nostrum adipiscamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:3)
tum nuntius Romam ad consulendum redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:4)
confestim rex his ferme verbis patres consulebat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:5)
et quamquam male gesta res erat nec gesturos melius sperare poterant, tamen, quia consulendi res non dabat spatium, ire obviam Sabini tumultuario milite;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 397:1)
Servius cum trabea et lictoribus prodit ac sede regia sedens alia decernit, de aliis consulturum se regem esse simulat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 427:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION