라틴어 문장 검색

eam occasionem Polyxenidae ad rem gerendam fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 299:2)
non enim tueri solum Lysimachiam a primo impetu Romanorum facile erat, sed obsidionem etiam tota hieme tolerare et obsidentes quoque ad ultimam inopiam adducere extrahendo tempus et interim spem pacis per occasionem temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 351:1)
deinde vociferantibus exulibus quae passi forent et orantibus opem affirmantibusque simul numquam talem occasionem habituros si eam praetermisissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 402:1)
captata occasio est, cum aeger forte Flaminius abesset, et referente Aemilio senatus consultum factum est ut Ambraciensibus suae res omnes redderentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 549:1)
tu vero recte ut diis immortalibus honos habeatur postulas, primum quod pro temeritate imperatoris, nullo gentium iure bellum inferentis, poenas luere exercitum noluerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 569:1)
Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 577:2)
habetis ergo temeritatis illius mercedem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 663:1)
omnium enim iura possidendo per occasiones Aetoli miscuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 275:2)
debuisse gravem temeritatis mercedem statui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 655:1)
cum autem iratus negasses, utrum ut placarem te danda opera fuit, ut aliam quaererem occasionem, quoniam semel venenum paraveram, an ab illo consilio velut transiliendum ad aliud fuit, ut ferro te, et quidem eodem die, per speciem comisationis occiderem?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 163:1)
Histri, ut primum ad lacum Timavi castra Romana sunt mota, ipsi post collem occulto loco consederunt, et inde obliquis itineribus agmen sequebantur, in omnem occasionem intenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 11:1)
inter traditionem imperii novitatemque successoris, quae noscendis prius quam agendis rebus imbuenda sit, saepe bene gerendae rei occasiones intercidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 172:1)
cum certatum utrimque temeritate atque audacia cerneret, decreto quidem suo neutram partem aut levare aut onerare voluit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 51:1)
Acarnanes nuntiare iussi quae Philippi primum, Antiochi deinde bello, decepti pollicitationibus regiis, adversus populum Romanum commisissent, ea corrigendi occasionem illis oblatam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 397:2)
adversa secundaque, quae inscitia et temeritate ducum clades saepe acciderint, quae contra bona prudentia et virtus attulerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 521:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION