라틴어 문장 검색

Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장8)
neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 29장2)
Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 47장3)
In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 48장6)
Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 4장1)
praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existimate."
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 8장4)
Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut ea nocte, cum Gaius Volusenus missus cum equitatu ad castra venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 41장2)
Tum collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 2장3)
Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 16장3)
Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장1)
Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proeli.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장2)
Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 62장5)
Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장3)
Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 85장2)
Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 88장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION