라틴어 문장 검색

nisi tamen in omnibus verbis et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum ostenderit et divitis et metum pro invene, quem periculose mansurum in illa domo, in qua tam invisus sit, sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 185:1)
caret enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur hac venustate, iaceat necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 207:2)
Sed ut ipsa per se carent arte, ita summis eloquentiae viribus et adlevanda sunt plerumque et refellenda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:2)
neque, cum proposita fuerit materia dicendi, scrutanda singula et velut ostiatim pulsandum, ut sciant, an ad probandum id, quod intendimus, forte respondeant, nisi cum discunt et adhuc usu carent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 216:2)
quod eo diligentius faciendum fuit, quia declamationes, quibus ad pugnam forensem velut praepilatis exerceri solebamus, olim iam ab illa vera imagine orandi recesserunt atque ad solam compositae voluptatem nervis carent, non alio medius fidius vitio dicentium, quam quo mancipiorum negotiatores formae puerorum virilitate excisa lenocinantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 281:4)
mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, senisu caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:2)
quod sensu caret, nihil ad nos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 361:3)
alteram Graeci πάθοσ vocant, quod nos vertentes recte ac proprie adfectum dicimus, alteram cuius nomine, ut ego quidem sentio, caret sermo Romanus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 82:1)
verum hoc, quidquid est, ut non ausim dicere carere omnino arte, quia nonnullam observationem habet, suntque ad id pertinentia et a Graecis et a Latinis composita praecepta, ita plane adfirmo, praecipue positum esse in natura et in occasione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 120:1)
Sed hic quoque tamen inhumana videri solet fortunae insectatio, vel quod culpa caret vel quod recidere etiam in ipsos, qui obiecerunt, potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 137:6)
Quare bonus altercator vitio iracundiae careat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 231:1)
sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 4:2)
nam et, qui iaculum emittit, iaculari dicitur, qui pilam aut sudem, appellatione privatim sibi adsignata caret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 44:1)
nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 65:2)
nam prima virtus est vitio carere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 104:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION