라틴어 문장 검색

itaque si quid est in me - quod iam sperare videor, quoniam quidem vos, his ingeniis homines, tantum operae mihi ad audiendum datis - ex eo est, quod nihil quisquam umquam me audiente egit orator, quod non in memoria mea penitus insederit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 122:2)
subacto mihi ingenio opus est, ut agro non semel arato, sed [novato et] iterato, quo meliores fetus possit et grandiores edere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 131:3)
ut his rebus adhibeat tamquam lumen aliquod memoriam, ut vocem, ut viris, . Inter ingenium quidem et diligentiam perpaulum loci reliquum est arti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:3)
a quo quidem homine iam dudum, Antoni, non aberrat oratio tua, sive tu similitudine illius divini ingeni in eadem incurris vestigia sive etiam illa ipsa legisti atque didicisti, quod quidem mihi magis veri simile videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 152:3)
sin sit is, qui et doctrina mihi liberaliter institutus et aliquo iam imbutus usu et satis acri ingenio esse videatur, illuc eum rapiam, ubi non seclusa aliqua acula teneatur, sed unde universum flumen erumpat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:2)
quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:1)
Et ne hoc in causis, in iudiciis, in amicorum periculis, in concursu hominum, in civitate, in foro accidere miremur, cum agitur non solum ingeni nostri existimatio, nam id esset levius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 192:1)
Omnino probabiliora sunt, quae lacessiti dicimus quam quae priores, nam et ingeni celeritas maior est, quae apparet in respondendo, et humanitatis est responsio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 230:1)
Risum quaesivit, qui est mea sententia vel tenuissimus ingeni fructus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 247:3)
cum esset arrisum, "non potui mihi" inquit Lamia "formam ipse fingere, ingenium potui";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:4)
Crassi quidem responsum excellentis cuiusdam est ingeni ac singularis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 298:2)
cuius tanta vis ingeni est, ut neminem nisi consulto putet, quod contra se ipsum sit, dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:2)
Ita apud Graecos fertur incredibili quadam magnitudine consili atque ingeni Atheniensis ille fuisse Themistocles;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 299:4)
Videsne quae vis in homine acerrimi ingeni, quam potens et quanta mens fuerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 300:1)
Habet enim et voluntatem nocendi in iracundia et vim in ingenio et pondus in vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION