라틴어 문장 검색

"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
"esto, olim invitum iaculatus nubibus ignem - credimus - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권72)
"hunc olim iuvat et ventura senectus, tercentum genitor totidemque in proelia natus exercent equites:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권154)
"olim te, Cirrhaee pater, peritura sedentem ad iuga - quis tantus miseris honor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권371)
olim auctor teli causaeque patebunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권376)
"comitem circumspicit olim mens humilis luctu, sed nunc prior ibo"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권157)
nam spiritus olim ante Iovem et summis apicem sibi poscit in astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권349)
Iam sordent terrena viro taedetque profundae caedis, et exhaustis olim Graiumque suisque missilibus lassa respexit in aethera dextra, ardua mox torvo metitur culmina visu, innumerosque gradus, gemina latus arbore clusos, aerium sibi portat iter, longeque timendus multifidam quercum flagranti lumine vibrat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권382)
"o diri coniugis olim felices tenebrae!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권171)
Olim autem inceptae clamore exterrita pugnae regina extulerat notum penetralibus ensem, ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권346)
nec plura, unumque Menoeten - olim hic virginei custos monitorque pudoris - eligit et, quamquam rudis atque ignara locorum, praecipites gressus, qua venerat Ornytus, aufert.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권94)
Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit,1 filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 4:2)
Plane olim, id est semper, veritas odio est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:3)
Nam olim, quoniam animas defunctorum humano sanguine propitiari creditum erat, captivos vel mali status servos mercati in exequiis immolabant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:3)
Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION