라틴어 문장 검색

Re quidem vera omnis sana spiritalitas vult eadem opera divinum amorem recipere et fiducialiter Dominum adorare infinitam eius ob potentiam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:3)
Itaque Ecclesia cum operam dat ut in memoria teneatur curandae naturae officium, tum simul “ante omnia hominem servare debet contra ipsius exstinctionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 101:6)
80. Nihilominus, Deus, qui nobiscum agere nostraque opera uti cupit, aliquid boni ex malis a nobis patratis depromere potest, quoniam “Spiritus Sanctus infinitam excogitandi habet vim, divinae mentis propriam, quae humanas vicissitudines vel complexiores et impenetrabiliores expedire valet”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 102:1)
90. Hoc non sibi vult omnia viventia inter se aequari et homini peculiare illud bonum demere, quod eadem opera formidandam responsalitatem complectitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:1)
Verum quidem est dandam esse operam ne alia viventia inconsulto tractentur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:5)
Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:4)
Extenuantur sic facultas decernendi, verior libertas et optivae hominum creatricis operae locus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:6)
Maturitas et sanctificatio quaerebantur in consociata opera inter meditationem et laborem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 166:5)
Eodem tempore fieri non potest quin denuo considerentur incepta, effectus, circumstantiae et limites ethici huius humanae operae, quae formam constituit potestatis, cui gravia pericula adduntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 172:6)
Diversae Nationes ordine quodam institutionali incerto reguntur, impendio dolorum populi atque in beneficium illorum qui ex his rebus lucrantur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 186:6)
Hoc modo fieri potest ut gaudenter accipiamus peculiare donum viri vel feminae, operae Dei Creatoris, et mutuo divites nos efficiamus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 201:8)
185. In unaquaque disputatione quae ad ergolabicam operam attinet quaedam interrogationes sunt struendae, ut discernatur utrum verum integrumque progressum feratur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 238:1)
Ex eo evenit ut saepenumero quaedam merces plus aequo gignantur, ambitali impactione haud necessaria addita, quae eadem opera multis regionum oeconomiis detrimentum affert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 243:7)
190. Hac in re oportet memoria semper teneatur “ambitalem tutelam per rationem tantum nummariam impendiorum ac beneficiorum praestari non posse.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 244:1)
Conatus ad tolerabilem naturalium opum usum non sunt inutile impendium, sed bonorum collocatio, quae alia oeconomica beneficia brevi offerre potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 245:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION