라틴어 문장 검색

et quamquam nec habebant externa auxilia obsessi praeter Coronaeorum iuniores, qui prima obsidione moenia intraverant neque sperabant, tamen ipsi animis magis quam viribus resistebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 694:2)
primo resistere Macedones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 735:1)
itaque cum spei nihil ad resistendum esset, C. Carvilius Spoletinus et C. Afranius a praesidio Romano missi qui a Perseo peterent primo ut armatos suaque secum ferentis abire sineret, dein, si id minus impetrarent, vitae tantum libertatisque fidem acciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 208:1)
haec spem ad resistendum oppidanis dabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 219:1)
quae manus, quieto sedente rege ad Elpeum adversus Romanos, per Perrhaebiae saltum in Thessaliam traducta non agros tantum nudare populando potuit, ne quos inde Romani commeatus expectarent, sed ipsas excindere urbes tenente ad Elpeum Perseo Romanos, ne urbibus sociis opitulari possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 327:1)
cum resistendi spes nulla esset inhabilique navium genere et Gallis vix quietem ferentibus in mari, pars eorum qui propiores continentis litori erant in Erythraeam enarunt, pars velis datis ad Chium naves eiecere relictisque equis effusa fuga urbem petebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 348:1)
confertis et uno agmine impetum facientibus resistere Macedonas non posse, ex tot castellis aliquanto altioribus ac munitioribus, quae validis praesidiis insedissent, priore anno deiectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 437:1)
accessisse etiam novam tempestatem regno tumultus Gallici, cui vix consensu et concordia regum resisti queat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 211:2)
Quia enim filio nos oportet opitulari unico.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 392)
Dabo tibi μέγα κακόν, ut ego opinor, nisi resistis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 633)
ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora, quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 132)
Vbi restiteras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 112)
D. Resiste.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 287)
ex eo cum tangitur umore, non habens foraminum raritates propter spissitatem non potest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab umore resistit et torquetur et efficit, in quibus est operibus, ea rimosa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장25)
Suspensurae caldariorum ita sunt faciendae, ut primum sesquipedalibus tegulis solum sternatur inclinatum ad hypocausim, uti pila, cum mittatur, non possit intro resistere, sed rursus redeat ad praefurnium ipsa per se;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION