라틴어 문장 검색

illa Noto citius volucrique sagitta ad terram fugit, et portu se condidit alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:10)
Conspicit ingentem concursum, et litora lustrat, desertosque videt portus classemque relictam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 23:4)
torquet medios Nox humida cursus, et me saevus equis Oriens adflavit anhelis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 28:13)
Tutus, quos optas, portus accedet Averni.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 32:9)
aut tu mihi terram inice, namque potes, portusque require Velinos;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:17)
tum se ad Caietae recto fert litore portum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 33:4)
At pius exsequiis Aeneas rite solutis, aggere composito tumuli, postquam alta quierunt aequora, tendit iter velis portumque relinquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:1)
Quae ne monstra pii paterentur talia Troes delati in portus neu litora dira subirent, Neptunus ventis implevit vela secundis atque fugam dedit et praeter vada fervida vexit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:5)
filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:3)
Quare agite et primo laeti cum lumine solis quae loca, quive habeant homines, ubi moenia gentis, vestigemus et a portu diversa petamus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 7:13)
Sive errore viae seu tempestatibus acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 11:4)
Nam mihi parta quies, omnisque in limine portus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:13)
Hinc ope barbarica variisque Antonius armis, victor ab Aurorae populis et litore rubro, Aegyptum viresque Orientis et ultima secum Bactra vehit, sequiturque (nefas) Aegyptia coniunx.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:8)
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt Ausonios olim, quaecumque evaserit undis Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, mortalem eripiam formam magnique iubebo aequoris esse deas, qualis Nereia Doto et Galatea secant spumantem pectore pontum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:16)
Invitat genialis hiems curasque resolvit, ceu pressae cum iam portum tetigere carinae, puppibus et laeti nautae inposuere coronas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 11:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION