라틴어 문장 검색

proconsul tamen Bithyniae et mox consul vigentem se ac parem negotiis ostendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 18장5)
adsiduum olim et indefessum, qui vulgaribus quoque patrum consultis semet fautorem aut adversarium ostenderet, triennio non introisse curiam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장4)
quanto tamen pulchrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium propitiare, suam experiri liberalitatem!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:3)
nec insanum ultra et lubricum forum famamque pallentem trepidus experiar.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 5:2)
Et Maternus 'mihi quidem' inquit 'susceptum a te munus adeo peregisse nondum videris, ut incohasse tantum et velut vestigia ac liniamenta quaedam ostendisse videaris.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 33장 1:1)
ipsam quin immo curam et diligentis stili anxietatem contrariam experimur, quia saepe interrogat iudex, quando incipias, et ex interrogatione eius incipiendum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 3:1)
proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 3:4)
diversitas supplicii illuc respicit, tamquam scelera ostendi oporteat dum puniuntur, flagitia abscondi.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 2:1)
et cum ceteris gentibus arma modo castraque nostra ostendamus, his domos villasque patefecimus non concupiscentibus.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 41장 2:2)
apud Naharvalos antiquae religionis lucus ostenditur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:1)
igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 2:1)
primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 5:3)
occulta fati et ostentis ac responsis destinatum Vespasiano liberisque eius imperium post fortunam credidimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 10장13)
tum adversus Vindicem contractae legiones, seque et Gallias expertae, quaerere rursus arma novasque discordias;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장7)
et ubi causas odiorum praetenderant, magnitudinem praedae ostendebant, nec iam secreta exhortatio, sed publicae preces:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION