라틴어 문장 검색

Nam iam adulescente altero, matre eius amissa, ipse quoque iam multum senex, Saloni clientis sui filiam virginem duxit in matrimonium, ex qua natus est ei M. Cato Salonianus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 9:1)
Sed enim de viris optimis et gravissimis si credendum hoc aut suspicandum fuit, causam equidem esse arbitror non obtrectationis nec invidiae neque de gloria maiore parienda certationis;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 8:1)
Proinde igitur et Xenophon et Plato, Socraticae amoenitatis duo lumina, certare aemularique inter sese existimati sunt, quia de his apud alios uter esset certabatur et quia duae eminentiae, cum simul iunctae in arduum nituntur, simulacrum quoddam contentionis aemulae pariunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, III 12:1)
ac deinde qua ratione dixerit singulas pecudes in singulos annos terna parere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 5:3)
faenus autem dictum ait a fetu et quasi a fetura quadam pecuniae parientis atque increscentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 8:2)
' Matrona ' est quae semel peperit, quae saepius, ' mater familias';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 5:2)
sicuti sus quae semel peperit, ',' quae saepius, 'scrofa.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 5:3)
sed matronam non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque matrem nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VI 8:1)
Inter duas filias regum quid mutet, inter Antigonam et Tulliam, est animadvertere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 10:2)
Neque defuerunt eo tempore rumores et susurri secreti (qui postea vires nacti sunt validas, et magnas perturbationes pepererunt) quod scilicet duo illi Edwardi Quarti filii (aut saltem ex illis alter) qui in turri Londinensi dicebantur esse sublati, revera mortui non essent, sed clanculum e custodia emissi et adhuc viverent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:27)
3. Rex, harum cogitationum plenus, ante suum a Leicestria discessum Robertum Willoughbeium equitem auratum ad castrum de Sherry Hutton in comitatu Eboracensi misit, ubi in salva custodia iussu Richardi detinebantur tam domina Elizabetha regis Edwardi filia, ad nuptias Henrici destinata, quam Edwardus Plantagenista, filius et haeres Georgii nuper Clarentiae ducis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 7:1)
22. Septembri sequente regina filium suum primogenitum peperit;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 25:1)
Illa etiam hoc tempore regi erat infensissima, eo nomine quod putaret filiam suam (ea qua rex insistebat via) non promotam sed depressam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:10)
Huic coniecturae maxime illud suffragatur, quod quamprimum coniuratio ista maturuerat et eruperat, rex ita afficiebatur ut reginam illam repente in monasterio de Bermondsey concluserit, omnesque fortunas eius et reditus fisco applicarit, hocque ordinavit per concilium et conventum quendam ostiis clausis habitum absque processu aliquo legali, exili admodum et longe petito usus praetextu, quod nempe filias suas ex asylo in potestatem regi Richardo contra promissum suum tradidisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 2:14)
Quatenus vero ad Edwardi Quarti filias, facile innitebantur repulsae quam a rege Richardo haereditate regni summotae tulissent, easque etiam tanquam Henrici factionis portionem quandam aestimabant, cum in eius manu omnino essent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 4:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION