라틴어 문장 검색

Hellusios et Oxionas ora hominum vultusque, corpora atque artus ferarum gerere:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 6:2)
nec Agricola umquam in suam famam gestis exultavit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 3:1)
ne laureatis quidem gesta prosecutus est, sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 7:2)
nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:1)
quod et ipsis vetustate militiae exercitatum et hostibus inhabile parva scuta et enormis gladios gerentibus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:3)
nobilitas, opes, omissi gestique honores pro crimine et ob virtutes certissimum exitium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장13)
neque abhorrebat a Berenice iuvenilis animus, sed gerendis rebus nullum ex eo impedimentum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 2장3)
Interea Paulini et Celsi ductu res egregie gestae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장1)
gravis alioquin seditio exarserat, quam altiore initio (neque enim rerum a Caecina gestarum ordinem interrumpi oportuerat) repetam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 27장4)
Dum haec per provincias a Vespasiano ducibusque partium geruntur, Vitellius contemptior in dies segniorque, ad omnis municipiorum villarumque amoenitates resistens, gravi urbem agmine petebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장1)
non a Caesare Pompeium, non ab Augusto Antonium incolumis relictos, nisi forte Vespasianus altiores spiritus gerat, Vitellii cliens, cum Vitellius collega Claudio foret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장9)
ipse lauream gestae prospere rei ad fratrem misit, percontatus statim regredi se an perdomandae Campaniae insistere iuberet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장10)
Dum haec in partibus Vitellii geruntur, digressus Narnia Vespasiani exercitus festos Saturni dies Ocriculi per otium agitabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 78장1)
Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장1)
ex quibus unus, egregium facinus ausus, clara voce gesta patefecit, confossus illico a Germanis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION