라틴어 문장 검색

"frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oves;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권115)
destrictis ensibus ipsi Tyrrhenum valido Marte per agmen eunt, non aliter quam cum Libyca de gente leones invadunt sparsos lata per arva greges, diffugiunt hostes inhonestaque volnera tergo accipiunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권138)
nunc animae tenues et corpora functa sepulcris errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권354)
"in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat iugeraque inculti pauca tenere soli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권96)
nymphae pavisse feruntur Cretides;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권284)
venerat Alcides, Graius uterque genus (hospes Aventinis armentum pavit in herbis claviger, et tanto est Albula pota deo):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권53)
"valeant hominesque gregesque, et valeant vigiles, provida turba, canes."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권513)
Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida, dicitur in silvis occuluisse Iovem, huic fuit haedorum mater formosa duorum, inter Dictaeos conspicienda greges, cornibus aeriis atque in sua terga recurvis, ubere, quod nutrix posset habere Iovis, lac dabat illa deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권65)
Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris in matutinis lampada tollet equis, frigidus Argestes summas mulcebit aristas, candidaque a Calabris vela dabuntur aquis, at simul inducent obscura crepuscula noctem, pars Hyadum toto de grege nulla latet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권87)
"iamque in privato pascere inertis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권170)
"pascebat sparsas utraque ripa boves, et quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque, tunc etiam pecori despiciendus eram."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권400)
Hic inconsumpto viscere pascet aves . Nec mortis poenas mors altera finiet huius , Horaque erit tantis ultima nulla malis . Inde ego pauca canam , frondes ut siquis ab Ida Aut summam Libyco de mare carpat aquam .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:8)
Ut qui terribiles pro gramen habentibus herbis Impius humano viscere pavit equos :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 19:3)
Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:12)
Luce sinit pasci;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 62:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION