라틴어 문장 검색

quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, caerula quot bacas Palladis arbor habet, litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 65:3)
quantum in te, Theseu, volucres Ariadna marinas pavit, in ignoto sola relicta loco!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 8:1)
exiguo signet gestu, quodcumque loquetur, cui digiti pingues et scaber unguis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 56:1)
me quoque debilitat series inmensa malorum, ante meum tempus cogit et esse senem, otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 49)
te quoque, quam iuvenem discedens urbe reliqui, credibile est nostris insenuisse malis, o, ego di faciant talem te cernere possim, caraque mutatis oscula ferre comis, amplectique meis corpus non pingue lacertis, et " gracile hoc fecit dicere " cura mei, "et narrare meos flenti flens ipse labores, sperato numquam conloquioque frui, turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna, dis veris, memori debita ferre manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 425)
ipse ego pendentis, liceat modo, rupe capellas, ipse velim baculo pascere nixus oves;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 826)
haec ego, cum faceres altaria pinguia ture, te solitum memini prima rogare deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 340)
grata tua est igitur pietas, ignoscimus illis, qui cum Fortuna terga dedere fugae, cum feriant unum, non unum fulmina terrent, iunctaque percusso turba pavere solet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 25)
"frondibus ornabant quae nunc Capitolia gemmis, pascebatque suas ipse senator oves;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권115)
"interea crescat scabrae robiginis expers, nec vitio caeli palleat aegra seges, et neque deficiat macie neque pinguior aequo divitiis pereat luxuriosa suis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권384)
nunc animae tenues et corpora functa sepulcris errant, nunc posito pascitur umbra cibo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권354)
"in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat iugeraque inculti pauca tenere soli."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권96)
nymphae pavisse feruntur Cretides;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권284)
venerat Alcides, Graius uterque genus (hospes Aventinis armentum pavit in herbis claviger, et tanto est Albula pota deo):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권53)
"iamque in privato pascere inertis erat."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권170)

SEARCH

MENU NAVIGATION