라틴어 문장 검색

Pascitur et dulci facilis gallina farina, Pascitur et tenebris.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXII Gallinae altiles1)
Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 22:2)
quo tendere pergant pascentes hinc iam optimum significatur augurium, quod pascebant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1982)
quos amasene pater aut 'pascis', aut sit antiptosis 'quos pascit Amasenus'. est autem fluvius, qui Anagnienses agros inrigat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6851)
ite domum pasti siqvis pudor i. i. quia ad pascendum avidissimi sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 441)
pascat prospectus delectet, ut "atque animum pictura pascit inani".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 2851)
'pascit' autem delectat, ut non animum modo uti pascat prospectus inanem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4643)
A quibus ad caelum liventia bracchia tollens "pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore, pascere" ait "satiaque meo tua pectora luctu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 21:5)
alii dicunt 'pascentes volando' et referunt ad naturam columbarum, quae exilientes pascere consuerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1988)
asperrima autem pascunt quidam pro 'asperrimas partes', vel 'asperrima pascunt loca' accipi volunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3194)
pascite id est, ut ante soliti eratis, pueri, sic et modo pascite in pace.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 451)
per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3382)
Pasce populum tuum in virga tua, gregem hereditatis tuae, habitantes solos in saltu, in medio hortorum; pascantur Basan et Galaad iuxta dies antiquos.
(불가타 성경, 미카서, 7장14)
Et ego pavi pecus occisionis pro mercatoribus gregis. Et assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi Gratiam et alteram vocavi Funiculum; et pavi gregem.
(불가타 성경, 즈카르야서, 11장7)
ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor non datur, ardorem qui membris stinguere possit, sed laticum simulacra petit frustraque laborat in medioque sitit torrenti flumine potans, sic in amore Venus simulacris ludit amantis, nec satiare queunt spectando corpora coram nec manibus quicquam teneris abradere membris possunt errantes incerti corpore toto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION