라틴어 문장 검색

in agris passim inundatis pecua ablata, villarum strages facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 236:2)
effuse secuti fugientes per convallem plerique et vulnerati et interfecti sunt, priusquam occultum hostem viderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 328:2)
in hostes inordinatos, effusos, labore etiam et vulneribus fessos impetum faciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 330:2)
ibi excepti ab insidente hoste passim ita multi caesi captique sunt ut vix quarta pars de toto exercitu evaserit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 349:2)
inde decreto accepto Lamiam venit, exceptus ingenti favore multitudinis cum plausibus clamoribusque et quibus aliis laetitia effusa vulgi significatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 517:1)
repente Menippus palatos passim adgressus cecidit, ad quinquaginta vivos cepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 600:1)
obviam effusis undique Boeotiae principibus Thebas venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 62:1)
tumulus est in unum ossibus quae passim strata erant coacervatis factus, qui nullam gratiam ad Macedonas, odium ingens ad Philippum movit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 97:1)
in eandem et milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induit aut stationem aut vigilias servavit aut quicquam, quod militaris operis aut muneris esset, fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 133:2)
haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 194:1)
aliquantum viae praeceperat rex, ut qui non ante quam Elatiae ab effuso constiterit cursu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 240:1)
et iam classes quoque undique concurrerant, et passim permixtis navibus pugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 500:1)
Polyxenidas enim ut virtute militum haud dubie se superari vidit, sublatis dolonibus effuse fugere intendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 503:2)
hos paucis . . . admixtis ad pervastandum passim Pergamenum agrum milites misit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 205:1)
paucis ad arma et ordines relictis dilapsi ceteri sparserant se toto passim campo, pars in iuvenales lusus lasciviamque versi, pars vescentes sub , quidam somno etiam strati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 225:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION