라틴어 문장 검색

is, ut plerique, quos opes regiae alunt, vaniloquus maria terrasque inani sonitu verborum complevit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 560:1)
qui quia suum numen sceleribus libidinibusque contaminari indigne ferebant, ex occultis ea tenebris in lucem extraxerunt, nec patefieri, ut impunita essent, sed ut vindicarentur et opprimerentur, voluerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 178:2)
et cum pars maxima exclusa a spectaculo esset, theatrum repente, quod propinquum viae erat, compleverunt et ut eo adduceretur in conspectum populi una voce omnes exposcebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 584:1)
duumviros in eam rem consules creare iussi, per quos naves viginti deductae navalibus sociis civibus Romanis qui servitutem servissent complerentur, ingenui tantum ut iis praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 223:2)
nautae metu ne compleantur navigia, alii turbae obsistunt, alii ab litore naves in altum expellunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 26:2)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
quorum nihil cum dispexisset caecata mens subito terrore, nudatis omnibus praesidiis patefactisque bello cunctis aditibus Pydnam refugit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 82:1)
mos erat tum, nondum hac effusione inducta bestiis omnium gentium circum complendi, varia spectaculorum conquirere genera;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:1)
nam semel quadrigis, semel desultore misso vix unius horae tempus utrumque curriculum complebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 110:2)
Romanis in fossa complenda quam nuper obiecerat Perseus, plurimum erat laboris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 136:1)
consilium igitur cepit transfosso pariete iter in urbem patefacere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 137:1)
his tuentibus muros, cum subire Romani summa vi niterentur, momento temporis parietes fornicum perfossi urbem patefecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 139:1)
renovataque laetitia, cum consul edixisset, ut omnes aedes sacrae aperirentur, pro se quisque ex contione ad gratias agendas ire dis, ingentique turba non virorum modo sed etiam feminarum compleri tota urbe deorum immortalium templa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 19:2)
his vocibus incitati postero die milites tanta frequentia Capitolium compleverunt, ut aditus nulli praeterea ad suffragium ferendum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 433:1)
vortentibus Telobois telis complebantur corpora, ipsusque Amphitruo regem Pterelam sua obtruncavit manu.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 163)

SEARCH

MENU NAVIGATION